

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 19
Ad montem.Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem.Vocabunt.Justitiam tantum in fide Christi esse docentes.Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti[Rom. 10.]. In monte immolant victimas justitiae, dum omnes qui ad Christum veniunt[in quo construitur Ecclesia]non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illudJustus autem ex fide vivit[Habac. 1.]. Sunt ergo veri Christiani victimae justitiae, quae ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde:Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis[Rom. 8.].Ibi immolabunt.Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quae supra hunc montem posita est.Qui inundationem.Hae tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmasquasi lac sugent,id est, facile accipient.Qui inundationem maris.Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde:Simile est regnum coelorum sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti[Matth. 13.]. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, aetas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt.Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus[I Tim. 2.].Multi enim sunt vocati, pauci,etc.[Matth. 20.]Arenae, infidelium multitudo; thesauri, pretiosae electorum animae. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenae steriles et inutiles vacui remanerent.